Aquam bibunt bestiae

Aus MarkomannenWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Aquam bibunt bestiae.png

1. Aquam bibunt bestiae, canes, sues, oves,
pisces ante omnia, asini et boves.

2.Bibit cerevisiam, fugiens aquarum,
|: civis academicus, cultor litterarum. :|

3. Caffe bibunt feminae, Veneris cultrices,
|: maledicunt viris et omnibus per vices. :|

4. Sed nos vinum bibimus medici, pastores,
|: nos in philisterio, iuristae, professores. :|

5. Colimus quod verum est et fidelitatem,
|: sed in vino noscimus summam veritatem. :|

Worte: Eduard von Wölfflin v/o Lupulus, 1891 (1831-1908)
In etwas anderer Form zum ersten Mal gesungen
auf der 41. Versammlung deutscher Schulmänner, München 1891.
Loudspeaker.png    Weise i: Eduard von Wölfflin v/o Lupulus, 1891 (1831-1908)